{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 15","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/15.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Respondeo: recte Galenum dixisse, ut medicum, aquam humectare, quamvis summe humidam hanc non dicat: aqua enimquia diutius corporibus haeret quam aër, magis humectare eo potest, quamvis aër, ut Peripatetici dicunt, magis humidus sit: quia tamen tam crassam substantiam non habet ut aqua, non potest tantum madorem corporibus praebere. Est igitur aqua ut medicamentum humidissima; aër ut elementum humidissimus. Miri quid in elemento hoc est; nam Spiritus Dei ferebatur super aquas, dicit Moyses. quo innuit, aquam esse insigne elementum, in quo creando ipse Deus cogitaverit. Igni & aquaolim scelesti interdicebantur: & castae matronae cum in manum viri venirent, iubebantur aquam & ignem tangere. Terra frigida est & sicca, nusquam pura, nisi ad centrum, ad quod neque aër neque aqua pertingere possunt. Eius in natura offictum, lineamenta aquae beneficio rebus inscripta retinere: multum materiae praebere rebus creandis: foecunda rerum semina gremio suo fovere. Ignis itaque & aër, plurimum formae obtinent. aër enim terram, aquâ madidam, attollit atque aperit, ut igni aditus pateat, quo cuncta ex his quatuor elementis enasci possint. Hippocrates haec quatuor elementa vocat, Calidum, Frigidum, Humidum, Siccum. CAQuomodo Elementa constituant res mixtas. Et de mixtione. IT igitur aliquid oriatur, diversa contrariaque decenti proportione mista in unum conveniant necesse est, alioqui nulla mixtio fieri posset. Est itaque Mixtio: Exiguorum corporum motus, ad mutuum contactum, ut fiat unio. Talia sunt liquida, tenera, mollia, quae suum extremum facile cum alio unum reddunt. Haec autem elementa formas suas non perdunt in mistione, sed vinctas sub mutua qualitatum pugna retinent.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 14","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/14"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 16","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/16"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}