{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 161","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 161","ref":"161","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/161","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/161.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"hoc illud est, quod dixit Hippocrates, Mulier ambidextra non est. nam tanto calore non perfunduntur, quo utraque excellant parre. Amazones quamvis abscinderent uber dexterum, quo robur in brachium iret, tamen non potuere efficere ut ambidextrae evaderent: in causa est frigidior temperies. In viris autem calor validus gignit & exhaurit sanguinem; nam à calore tenues evanescit in auras. Sed his refragari videtur Hippocrates, qui scribit, Mulierem habere sanguinem calidiorem viro. Respondemus ex Galeni sententia, qui scribit, in maribus pulsus esse maiores ac vehementiores: in foeminis esse frequentiores & velociores. Quia calor in maribus exsplendescit vehementius, & arterias ferit gravius. Ex adverso evenit foeminis: nam in his, ait, circumfluit sanguis excrementis plenus, cuius causa foeminarum calor eventationis indigus est. quare pulsus aequat magnitudinem atque vehementiam non passibus aequis, hoc est, frequentia & velocitate. Ex quibus colligas, caliditatem bifariam occurrere, vel ut est innata, vel ut est ascititia. Certe calore innato partibus, magis viget virile corpus. inde pulsus his maior ac vehementior. Sed ascititium calidum, quod nimirum micat in humoribus & excrementis, hoc vegetius micat in mulieribus. inde pulsus nactae sunt frequentiores & velociores. Quare calore ascititio foemina superat marem. Et passim dicit Hippocrates; virum esse calidiorem muliere. Quare illud notandum, Hippocratem non dicere foeminam esse calidiorem viro, & propterea habere sanguinem calidum: sed dicit foeminam habere sanguinem calidiorem. Alia profecto sententia est eius qui affirmat calorem sanguinis nasci ex solidarum partium calore: & aliud is affirmat, qui asserit calorem solidarum partium auctorem sui agnoscere sanguinis calorem. Qui enim profitetur calorem sanguinis pendere ex solidarum partium calore, is asserit calorem innatum, qui habitat in solidis partibus, & earum partium solidarum temperiem (ex quapendet calidum nativum) eo calore excellere. Qui vero pronunciat calorem solidarum partium pronasci à sanguinis calore, asserit calorem ascititium florere in eo corpore. Itaque cum Hippocrates scribit, foeminam viro calidiorem, id sumendum de advena calore. nam ait, eas calidiores (non απλῶς. quod sanguinem gerant calidiorem.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 159","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/159"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 162","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/162"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}