{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 169","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 169","ref":"169","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/169","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/169.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Causa est, quia eodem tris non vitalis. mense movetur, & editur sed novimestris vivit, quod octavo mense cum moveatur, tandem nono operam dat eruptioni: itaque uno mense octimestris ille non perferet geminos labores. Sed objiciet quis; Haec ratio non omnino firma videtur: Nam si caeteris cunctis mensibus, quibus nascitur foetus vitalis, ante motu percellitur, cur & octavo qui nascitur foetus, non etiam septimo movetur mense? etenim qui in lucem progreditur decimo, is movetur nono mense. Quo itaque aucupia sophistarum fugentur, ita ducemus hanc rem ex arbitrio Hippocratis: hic longâ experientiâ doctus scriLib. De septimebit, in totius gestationis historia tres qua stri partu. Tres quadragenarios pessimos esse: primus quadrafragenagenarius est in primo conceptionis mense: rii pessimi. in hoc vehementer affligitur foetus: secundus quadragenarius est in octavo mense: hic monstris & mutilatis dicatus est mensis. ultimus est quadragenarius, cum iam in lucem prodiit puer. hic quadragenarius continetur quatuor primis puerperij diebus; tunc enim incurritur variis iniuriis puer, ab insolentia aëris, alimenti, & tegumenti. His ita positis, cum in octavo mense vigescat vis secundi quadragenarij. qui maxime affligit foetum, cumque hunc excipiat iniuria tertij quadragenarij omnium pessimi, pessundatur infans, impar tot iniuriis. Nec hoc Aristoteli pugnat: qui ait, non omnem foetum octimestrem esse vitalem, sed in Aegypto, ubi scrophâ albâ fertiliores matres hae validos proferunt foetus, iniuriarum solemnium contemptores. Quare tempestive erumpit foetus à septimo ad undecimum mensem. Plerumque nascuntur nono, rarius decimo, nec crebro undecimo, rarissimè octavo: nam eo mense, ni foecundissima fuerit mater, natus moritur. Diximus in definitione, Id agi à vi ureri expultrice: cum enim primum arctissime conniveret uterus, tempore parturiginis ita se laxat, ut animaltotum evomat.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 168","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/168"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 170","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/170"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}