{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 17","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/17.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"putat enim Hippocrates quod quaecunque ad gignendum coierunt, talem vim retinent in corpore qualem contulerant; propterea moriente homine. cuncta eo redire unde dimanarunt. Vnde nos colligimus, si eò redeant, oportet ut integras formas retineant. Haec tamen elementa, quamvis in exiguas partes discissa fuerint, tamen illae partes non sese pervadunt, ut sibi inserantur mutuo; (nam ita fieret penetratio dimensionum essentque duo corpora in eodem loco, quod est absurdum) verum qualitates minimarum harum partium mistarum sese mutuo pervadunt, atque confunduntur totae: ut unicuique peculiaris sibique dicata natura inde enascatur. Ex esculentis igitur caro nostra originem trahit, esculentae autem res ex quatuor elementis. Corpus ergo nostrum ex quatuor elementis constat. quum ergo obuium habuerimus corpus densum & siccum, multum terrae illi inesse existimabimus. sic quum lubricum atque humidum corpus, plurimum aquae inesse putabimus. idemque de cateris est existimandum, ut sese qualitates eorum nobis obiecerint. Vt finem faciam, illud addo, dici posse, Qualitates sunt accidentia, quibus non licet sine substantiis existere. Si ergo confundantur qualitates totae totis, simul erit necesse inseri sibi mutuo confundique substantias ipsorum elementorum. Vbicunque enim est qualitas, ibi eius esse debet subiectum. Respondemus: Illud esse negandum: quia illa elementorum in minimas partes distractio, & eorum deinde distractorum unio, sufficit ut qualitates confundantur, & uniantur sibi mutuo.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 16","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/16"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 18","label":"I. HEVRNII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/18"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}