{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 189-2","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 189-2","ref":"189-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/189-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/189-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/189-2.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":156,"text":"Materiae vitia, quae intemperiem sequuntur, sunt symptomata, non morbi. ArgenteArgenterius summis, viribus utitur rii definitio. probare, morbum primò laedere facultatem, deinde actionem. cui respondemus, facultatem nihil aliud esse quam substantiam partium animatarum, quae sanitatis habitu actiones exercet. ita ut abolita facultate, actio & vita perdatur. at actione laesa non statim perditur facultas. quare immediata causa actionis est sanitas, non facultas; & morbus causa est per se actionis impeditae: Ideo medicus non curat faculatem sed morbum; ut in obstructo nervo optico. Tria ob oculos semper habenda: corporis partes, contenta & actiones: ex his est quicquid in nobis subsistit. In partibus morbi: in contentis causa morbificae fere: in actionibus symptomata etiam consistunt. morbus suum ambitum habet, uti sanitas: inde graves quidam sunt morbi; quidam sunt morbi leves: ita est sanitas perfecta, & alia non absoluta. Quod inter sanita. tem & morbum ambigit corpus, neutrum dicitur, hoc est, nec sanum, nec aegrum; id suum quoque sortitur ambitum, ut proxume ad morbum vel sanitatem accedit.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 188-2","label":"SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/188-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/188-2"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 190","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/190"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}