{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 205","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 205","ref":"205","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/205","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/205.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"ut qui à calore febrem incurrunt; aut à frigore congelationem: occasio eius morbi est à calore, vel frigore. Hac à Graecis σπεὸκατάρχουστι uasi praeincipiens dicitur, & internam irritans; ab ea enim fit ferè motus initium, id quod significat πρὸ κατάρχειν Hae causae ubi Iateraae. morbum dederint, absistunt, nec manent. Internae causae duplices sunt, Antecedentes, & Continentes. Antecedentes in contentis existunt, ab externis ortae verbi gratiâ, ex pleno victu, sanguinis copia succrescit tanta, ut venae deducantur, unde sanguis in latus effunditur. cibi copia est evidens causa & externa. sanguinis copia inde orta, & venarum deductio, est causa antecedens. at effusus in latus & putrescens sanguis, est causa continens. Contenta igitur, hoc est, humores & Humores inde laexcrementa, à quatuor rerum generibus befactenlabefactari possunt: sunt autem ea quae astur. sumuntur, geruntur, educuntur, & quae retinentur. Quae assumuntur sunt, alimenta, aër, cibus, potus, & medicamenta per quaecunque loca corporis immittantur, sive per os, nares, aures, sedem. Quae verò geruntur, sunt ea quae à nobis fiunt; ut motus corporis & animi, insolens gaudium, amor, quies & motus. motus, ut in aëre limpido, vel putrido: quique extrinsecus adhibentur; ut balnea, frictiones, cataplasmata, labor, vigiliae, vulnerantia, periapta. Qua educuntur, ut sudor, urina, & excrementa caetera: humor pharmaco excretus, lumbrici, calculi, carunculae, venus intempestiva, & immodica quaeque evacuatio. Retinentur haec eadem subinde praeter naturam, pariuntque morbos, si peccent in substantia, quantitate, qualitate, agendi modo, & ordine.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 204","label":"I. HEURNII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/204"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 206","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/206"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}