{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 211","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 211","ref":"211","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/211","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/211.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"hoc est, cum contra urben Sol radios suos fundit cum sub Ariete oritur. etenim horum aquae, ut ait Hippocrates, sunt splendidae, suaveolentes, & molles; quod Sol oriens eas expurget. Et, ut dicit Hippocrates, in tali tractu coeli quae nascuntur plantae aut mineralia, primam bonitatis notam habent: raroque homines morbo tentantur in tali loco habitantes; unde & longaevi sunt. Sic in Taprobana insula, quam hodieSammotram vocant, quae sub aequinoctiali ad ortum sita est, ferunt homines trigesimum supra centesimum superare annum; qui; nisi naturae lege non concidunt, hoc est, solum senio, calore naturae exhausto, moriuntur. Ad occasum sitae civitates, aegrescunt maxume. nam terram & aquam crassam, minimeque splendidam habent: quia mane à Sole non emendantur, sed rore vel pruinâ madent, & à meridie Sol eas praecoquit: propterea catarrhis & putridis morbis obnoxii redduntur. Qui Austrum spectant, aquis subsalsis & crassis utuntur, longisque morbis, ut diarrhoeis tentantur. Qui Aquilonem habitant, pleuritide, lippitudine, ardentibusque febribus saepè implicantur. Haec de Aëre aliquantulum prolixius nos: quod, prae caeteris, Hippocrates huic praecipua quadam ascripserit. Is duo observavit quae in morbis consectariam calamitatem trahunt, morbi acumen, & malignitatem. hoc est, το ὀξὺ, καὶ τ θεῖον.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 210","label":"Cap. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/210"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 212","label":"Cap. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/212"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}