{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 216","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 216","ref":"216","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/216","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/216.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"tacita enim naturae vi suavem cibum arctè ventriculus amplectitur ac melius concoquit: id cum non fit: fiunt cibi morborum causae. unde Avicenna dicebat, quod sapit nutrit; Suavitas enim ea, exuit & superat id, quod in cibis invictum erat. unde quidam bubulam carnem vi ventriculi facile edomant. Consuetudinis quanta sit habenda ratio, legite apud Hippocratem secundo libro De victu in acutis morbis, & secundi Aphorismorum quadragesimum nonum, & quinquagesimum. Si consuetudo ladit, sensim in melius transferenda erit; alioqui & morborum causa fiet. Praeparandi cibi exactè, ne in morbi cauas abeant. Inter omnes praeparationes assatio & elixatio naturae commodiores videntur. differunt, quòd assa maius robur afferant, modò vi ventriculi superentur; elixa facilius concoquantur. Quaestio non parva est, num assa elixis sint humidiora. Respondeo breviter: assa nativa ac interna humiditate praevalere, quod crusta ab igne internum humorem arcte contineat: elixae verò carnis humiditas aliena maior est, quod sit in aqua cocta. Quanta vis sit ciborum ad sanitatem, demonstrat Diodorus, qui scribit ichthyophagos vitam totam saepe sine morbis vivere. Iosephus etiam secundo libro De bello Iudaico ait, Essaeos quietissimam vitam egisse, quod apud eos potandi & edendi modus saturitate definiretur.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 215","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/215"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 217","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/217"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}