{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 245","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 245","ref":"245","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/245","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/245.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"us in febre ardente, quando ex naribus stilla quaedam sanguinis emanant tantum: quia nihil paucum est criticum. Secundo, non statim apparere debent si in melius decernent: nam in principio nihil est coctum. & coctionis signa semper fauste apparent. Symptoma apud medicos, est affectus symptoma quid. praeter naturam, citra morbum, & causam morbi. Huius triplex est differentia: Actio laesa: Qualitas: & Excrementum. QuotuEt quodque horum triplici modo in vitio esse plex. potest: vel enim diminuitur, vel aboletur, vel depravatur. exempli causa; si visus meus percellatur ita ut hebescat, dicetur diminuta visus actio: si omnino caecus fiam, dicetur abolita visus actio: sin videam quidem, sed ita prave, ut quae alba sunt videantur mihi nigra, dicetur depravata actio visus. Actionis noxa est vel animalis facultatis, naturalis vel vitalis. Adest enim vel harum ablatio, vel diminutio, vel depravatio. Primum de actione vel functione facultatis animalis laesa agemus: dein de functione laesa naturalis facultatis: tandem de vitalis facultatis functione laesa; sive diminuantur, aboleantur& pereant, sive depraventur. Nam functiones vel actiones facultatum his modis violari possunt. non tamen perit Facultas earum; quae ab anima non abit dum in corpore est. Dein de Qualitatis mutata, & excrementorum Symptomatis agemus.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 244","label":"MEDICINAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/244"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 246","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/246"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}