{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 255","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 255","ref":"255","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/255","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/255.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Auditus afficitur, vel quod eius facultas, instrumentum princeps, vel huic serviens, affligatur quod evenit cum auditus diminuitur, aboletur, aut depravatur. ut in gravi auditione: vel surditatate, vel obauditione, ut in susurro. Causae horum symptomatum sunt, quod vel ea pars cerebri unde nervi auditorii oriuntur, (ubi facultas resedit) intemperie tentatur calida, frigida, humida, vel sicca. calida, ut apud Hippocratem quarti Aphorismorum vigesimo octavo: Quibuscunque biliosis excrementis fertur alvus, his oborta surditate sistitur: & quibus obsurduerunt aures, superveniente bilioso alvi profluvio liberantur, transtatione materiae à cerebro ad alvum. quod si in febribus ardentibus obsurduerunt aures, & superveniens profluvium biliosum non solvat surditatem, hoc lethale est: oritur enim illa surditas à resoluto cerebro & effoeto; ut in Hermocrate contigit apud Hippocratem tertio Epidemior in aegro secundo. Vel si quid meatum auditorium obstruat. OdoraOdoratus variis morbis afficitur; inde tus. symptomata imminuti, aboliti, vel corrupti odoratus. Pendent haec vel à morbis principalis instrumenti odoratus; aut ei servientibus: vel à facultate. A principe instrumento, ut à ventriculorum anteriorum, & membranarum cerebri intemperie calida, vel frigida: unde diminuitur aboleturve odoratus: ut quibus à catarrhis & coryzis, aestu, frigore, vel humiditate oppleti sunt; vel affectis partibus quae operam suam dicarunt parti principali; ut obstructo ossis ethmoïdis meatu, quo halitus duci solet ad cerebrum; idque à catarrho, vel inflammatione, aut polypo; qui est tumor nasi ab osse ethmoïde ferè ortus; caro extra nares pendula, polypi marini pedem consistentia referens; qui tumor nares obstruit, spirandi vias praecludens, qui interdum per meatum palati ad fauces descendit & strangulat.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 254","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/254"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 256","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/256"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}