{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 261","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 261","ref":"261","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/261","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/261.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"fert Athenaus, Timonis amitam quotannis in spelunca, ursarum more, bimestre tempus absque ullo edulio delituisse semianimem, ut sola spiratione viveret, atque De natuaegredignosceretur. Albertus Magnus scrira animal. lib. 7. bit se vidisse Coloniae mulierem, quae triginta dies cibo potuque saepe se defraudarat. Vel aboletur appetentia, quod suctio non fiat ex oesophago, cum corpus non resolvitur otio diffluens. aut cum plus alimenti quam digeri possit ingeritur. Diminutae appetentiae Languidae nascuntur, suctione & suctionis sensu non appetenperditis, sed eo perductis ut fere pereant. tiae causae. Corruptae appetentia peccant qualitate, vel Corruptae quantitate. quae quantitate naturae medioippetentiae cansae. critatem excedunt, dicuntur caninae: fiuni cum acidus succus ventriculum mordet & contrahit, adeo ut sanguis in venis per tunicas alvi sparsis cogatur à succo frigido & acido, qui similem suctui sensum infert. Vel oritur quia corpus immodice exhauritur. ita Brutus, ut scribit Plutarchus, Dyrrachio Apolloniam versus movens exercitum per altas nives, in famem caninam incidit. In qualitate etiam vitiosa sit fames, cum vitiosa absurdaque edulia appetunt. id sit, quod tunicae ventriculi vitiosum excrementum conceperunt: quod fit in praegnantibus, quae malis succis abundant: nam κίττοι, hoc est pica tentantur; & acria, acida, acerba expetunt, ut cretam, carbones, gypsum: idque per secundum & tertium mensem ingravidationis: hinc enim grandiore foetu, quod excrementitium primum in ventriculum fluebat, in foetum abit. primum enim quod optimum in sanguine erat. tantum trahebat foetus. Pica quoque aliquando in viris incidit, cum alienus succus ventriculi tunicas pervasit. dicitur Pica, quod ea avis consimili forte tentetur taedio: vel quod varie colores induat. In potionis appetitu quin etiam symptomata talia contingunt: nam vel potionis appetentia languet, vel omnino extabuit, vel depravatur. extabescit & nos deserit potandi desiderium, cum in corpore adest humoris frigidi copia; vel cum resolutus ventriculus desiderium potus non sentit. Languet, cum haec remisse adsunt. Vitiosum potum peccare dicimus in quantitate vel qualitate. In quantitate, cum tunica ventriculi imbutae sunt salso succo, vel bilioso, vel humido naturali in ventriculo effervescente.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 260","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/260"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 263","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/263"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}