{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 27","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/27.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":174,"text":"Oportet ergo priusomnia humida. quam tactus de humido & sicco pronuntiat, ut ratio accedat, quae iudicet quomodo illa sese habeant in calore & frigore. Recteque id humidum esse, quod cum moderato calore sensibus nostris occurrit; idque demum siccum esse, quod non cum acerbo frigoris rigore tactui nostro occurrit. Inde recte dicimus, quum duram partem in corpore humano invenimus, eam non esse humidam; etenim tanta vis frigoris in humano corpore esse nequit, ut inde durities proficiscatur. Et quamvis adeps, à frigore, quum fluide è venis dimanavit in partem membranosam frigidam concrescat, attamen in duritiem omnino non abit. Partium Quaecunque ergo sunt partes cute duriotemperires, his rationibus exploratae, in his omnibus siccum praevalet humido; quae autem molliores, in his humiditas vincit. calidiores autem partes sunt, quanto magis sanguine abunCalidae partes. dant. exanguia cuncta frigida sunt. Calidorum series haec est: spiritus omnium quae in corpore sunt calidissimus est, fluens scilicet ille, non fixus: hinc Cor: deinde lecur (ut ait Galenus primo de Temperamentis:) dein sanguis; carò simplex, utpote ex sanguine genita: hinc lienthinc renes: dein cutis, quae temperata est.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 26","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/26"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 28","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/28"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}