{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 279","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 279","ref":"279","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/279","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/279.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Sanguis enim bifariam excedit quantitate; vel quia à vasis contineri nequit, & dicitur plenitudo ad vasa: vel alio modo ad vires dicitur, cum tanta quantitas sanguinis est, quae à viribus contineri nequit, quamvis non adsit mala qualitas. Quare non est cacochymia. etenim in plenitudine ad vires, vitium ad vires potius est referendum quam in sanguinem. Vel recluduntur orificia venarum, quod retentrix vis imbecilla sit: cum enim non retinent venae sanguinem, egreditur; ut cum corpus totum humida intemperie laborat. Dico totum corpus; etenim si vena humidior fuerit, potius id vitium agnoscet vas, quam retentrix vis. Vel aperiuntur, quia expultrix immodice stimulatur ab acriore materia. Egreditur etiam sanguis per διαπήδησιν, id est, per saltationem, vel exsudationem; cum tenuior est & serosior sanguis, per mollia vasa & rara emanat. Sanguis quin etiam egreditur ob proprium vitium, quo ipse sanguis in vitio est quantitate vel qualitate, vel cum utrinque à naturae modo abscedit. ut cum ob malam qualitatem non amplius in substantiam corporis vertitur. Ratione autem qualitatis peccat, cum est tenuior, aquosior, acrior, flatulentus.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 278","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/278"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 280","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/280"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}