{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 281","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 281","ref":"281","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/281","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/281.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Vel nimis parva copia fertur: quod sanguifica vis lapsa sit: interdum quod expultrix sileat: vel quia uteri corpus durum est: unde acetabula, hoc est, extremitates venarum, quae ad uterum pertingunt, connivent. nonnunquam venae obstructae sunt quae ad uterum sanguinem vehunt, à crassis & lentis succis. vel à partibus vicinis pressa connivent. Totius corporis ratione etiam fit ut non fluant menses: ut si magna exercitia subeat mulier, tunc exhauritur sanguis per insensibilem vacuationem: aut ob tenuem victus rationem: vel quia sanguis alio traducitur, ut in convalescentibus. Symptoma quoque in mutato excremento est lumbricus eiectus. Causa efficiens lumbricorum est calor externus putrefaciens, in materia conceptus: nam calor alia ratione non generat: nam, ut ait Aristoteles, ignis nullum gignit animal. Causa formalis est anima vegetalis & sensibilis. at sensus in his animalibus admodum imbecillis est. Albertus quarto Deanima, ex sensubus, inquit, nullum habent nisi tactum & gustum imperfectum: unicum enim instrumentum habent, meatum, ut plantae, quae cor habent, quod agricolae animam vocant. Finis horum est, ut putredo absumatur in parvo mundo. Materia unde gignuntur, est materia cruda, viscida; & frigida. Alexander Trallianus & Avenzoar ex crudis cibis gigni aiunt, maAvenz. 7. lib. 2. xumeque ex farina incocta, & ex tritico crudo. Gignuntur lumbrici & in cervo2. De hist. rum capitibus, ut scribit Aristoteles. & Avicenna capite de Zoda scribit, in humanò cerebro lumbricum repertum fuisse.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 280","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/280"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 282","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/282"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}