{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 30","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/30.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":155,"text":"Qui autem frigidi sunt natura, tenues venas sortiuntur. Quod si igitur quis pinguis & crassus fuerit, & latas habeat venas, hic consuetudine talis est, non natura. sic si quis angustis venis tenuis fuerit, ex natura eam tenuitatem non gerit. Harum rerum haec ratio est: quicquid in calido sanguine pingue est, id alimentum fit calido, unde & absumitur: in frigidioribus autem servatur, donec elapsum extra venas ad frigidas membranas in adipem cogatur. Hac ratione & quae in latibulis vivunt animalia obesa sunt: ut & foeminae viris sunt obesiores, quia frigidiores. At natura qui temperati sunt, si mediocri exercitio utantur, hos cusareos fieri necesse est. Qui autem temperati à negotio ad otium sese conferunt, hi carnosi evadunt atque corpulenti: etenim natura nunquam est otiosa, & coctio naturae munus est & agglutinatio, ut iis id quod iam habet conservet. Quibus utique humidum abundat, & calor non longe abest à mediocritate, hi vasta mole carnis gaudent. Si autem calor longe abeat ad frigiditatem, adipis magna luxuriat copia.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 29-2","label":"CAPUT IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/29-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/29-2"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 31","label":"CAPUT IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/31"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}