{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 380","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 380","ref":"380","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/380","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/380.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"(nam aequale ab eadem alteratum facultate, aequalia copia, similia qualitâte excrementa gignit, pari tempore colligit, eodemque temporis tractu excernit. unde intelligimus trium facultatum alvinarum robur restibile in coquendo, retinendo, & expellendo.) Copia vero, si iis quae ingesta sunt analogia respondet: si enim accisa fuerit copia, iecoris nimiam prolectationem, aut distributionis vehementiam significabit: si uberior fuerit deiectio, distributionis interceptae significatio adferetur. Quodsi, ait, liquida fuerit deiectio, consentaneum est ipsam neque stridere (nam id flatus arguit calorisque languorem, vel acerrimum indomitumque succum) neque etiam crebro & paucum secedere: id enim extimulatae facultatis retentricis vel ferocioris succi symbolum: & nihil paucum est criticum, nec quod frequentem erethismum procreat. Quare, ex contraria ratione, Si liquida sit deiectio sine stridore, sitque multa & rara, sine graveolentia; talis apparebit ad salutem in morbis ventris. proprium enim eius est signum. Quare signa recte suis causis accommodentur: ut si capitis in affectibus eadem deprehendas quae in alvinis, non ita salutaria erunt: nisi enim signapropria se una consociaverint salutaria, nihil de salute inde sperare poteris. pluris enim faciendum est unum signum proprium malum, quam decem communia bona. Sin vero, inquit Hippocrates, saepe & multum alvus feratur, in deliquii animi periculo erit. nam plurimum & repente vacuare, periculiplenum. Rara igitur & accumulata deiectio, laudabilis erit: nam est critica. Caeterum, ait, alvi excrementum debet crassius fieri, (si scilicet ab initio eliquata fuerit alvus.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 379","label":"MEDICINAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/379"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 381","label":"MEDICINAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/381","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/381"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}