{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 384","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 384","ref":"384","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/384","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/384","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/384.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":") sed tamen non minus sunt funestae. Sunt autem hujusmodi strigmentosae: (hoc est abradentes,) biliosae, nimirum meracae, porraceae & nigrae: à calore urente. Plura vellem ex Hippocrate, sed lex Institutionum me sistit: quare ad alterum exemplum propositum pergo. Expectoratum, inquit Hippocrates, in omnibus morbis qui in thoracem & pulmones inciderunt, (ut in pleuritide & peripneumonia:) cito, (hoc est intra primum morbi quaternarium, hoc est primis tribus diebus: nam tunc non ultra septimum prorogabitur.) & expedite expectorari debet: hoc est sine ulla tussis vi, & ullo dolore aut ulla difficultate spirandi. ex quo notatur, vis musculorum intercostalium, ideoque integrae facultatis animalis: ac dein libertas venosae arteria ac bronchiorum pulmonis: tum etiam naturae in coquendo vis, & bonitatis materiae. itaque inde fit significatio, quod facultas, instrumentumque dolore vacans, & humor sint optime ad exclusionem parata. Ne longum faciam, & ne institutam brevitatem violem (quod tamen si liceret, vellem hic in Hippocratico campos) haec est summi praeceptoris de expectoratis sententia. Optimum est expectoratum album cum flavedine, laeve, aequale, nec tenuius nec crassius: tale autem est quod ταχέως καὶ εὐπετέως expectoratur. At subflava, subpallida, spumosa, & tenuia solam cruditatem denunciant, & non gravius malum designant. at absolute crudum est, quod nullo modo expuitur. haec summo DEO annuente alias, ad Hippocratem latius enarrabimus. Coctionis & cruditatis signa, semper stahilem firmamque significandi potentiam habent, quocumque tempore morbi effloruerint; & notantnum in melius vel deterius se flectet morbus: & inde etiam scimus tempus futurae crisis: nam late per totam praesentiendi artem pepasmi signa se fundunt.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 383","label":"MEDICINAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/383","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/383"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 385","label":"R CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/385","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/385"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}