{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 387","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 387","ref":"387","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/387","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/387","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/387.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"etiam peculiariter ad haec pertinent ea quae ab essentia corporis ducuntur, in eius temperamento, habitu, & quae haec sequuntur, ut calor sequitur temperamentum corporis, character & moles sequuntur corporis habitum, utrisque consectaria sunt excrementum, & actio facultatis triplicis, animalis, vitalis, naturalis. Satis nobis erit in exemplum accersere, quod ad habitum corporis pertinet, faciem illam cadaverosam ab Hippocrate celebratam: & aliud quod actionem animalem spectat decubitum aegri. In his modum videbitis non infoelicem, spero, quomodo Hippocrates enarrari & intelligi debeat: fugatis diverticulis & sophismatis. Hac notione, inquit Hippocrates, praesentiendi ratio in acutis morbis Exem plum duci debet, (hoc est, in illis morbis qui ceignorum alamicoleriter, continenter, & summa symptosorum, i cadaveromatum vi moventur: sive fuerint febrea facie. essentiales, quae considerantur in vitio hu Acuti quam morbi. moris, ut causi: sive morbi cum febre, in parte cuius officio vita carere nequit.) ut notes primum aegri faciem (nam iure ab ea incipiendum, hoc est, à maximis & facillimis, quaeque medicis primo accessu occurrunt. nam proponit faciem, hoc est aegri frontem, nares oculos, tempora, & os,) an similis sit bene valentium: sin colore, charactere, mole, & excrementis. Nam diagnostica medicinae pars haec, à similibus & dissimilibus initium ducit: nam cuncta praesentiendi ars posita est in distinctione similium & dissimilium corporum, causarum, & signorum. ita hic dicit, quo aeger valentibus similior fuerit, eo rectius illi erit: quo longius hinc abierit, eo peius.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 385","label":"R CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/385","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/385"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 388","label":"R CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/388","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/388"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}