{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 417","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 417","ref":"417","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/417","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/417","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/417.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"sed quae critica sunt signa, vide ne in his iudicium tuum fallant. His iunge naturam aegri, & ea quae à foris sunt: ut sunt aetas, temperies totius, & partium principum, & habitus corporis, ut diximus, num densus, rarus. nam haec ostendent quibus morbis qui facile occupentur, & à quibus causis facile incurrantur & patiantur, & quis humorum dominatus in his sit, & quando & qualem exitum inventuri sint. haec enim & morbi magnitudinem, motum, & crisis ideam etiam enunciant. Distinguite etiam accurate pravi moris signa a criticis signis, quae cum causis criticis elucere. solent: ut lachrymae num manent ex resolutis oculorum canthis, fatiscente iam natura; vel num à sanguine qui cursum in capus caput flectit, ut per nares erumpat, obnatae fuerint: hoc enim salutiferum; illud, lethale. Ita infirmitate corporis terreri non debemus, nisi terrifica fuerit infirmitatis causa. Terrifica illa, quam facit vitalis principii consumptio, nectarisque vivifici perennis exhaustio. terrifica etiam quae fit sine ulla vacuatione tum aspectabili, tum sensibus incomperta. Nam facultatum effoetae vires surgunt ex hepatis, cordis, & cerebri exsolutione: & his recreatis, facultates vegetae in officio suo manent. Tremor in forti baiulo ab onere gravi, nihil terrifici habet: quia causa non est terrifica. secus de fanaticorum tremore iudicandum: qui ab exhaustu & cerebri alienatione incidit, mortemque praesentem denotat. Haec discriminantur ex pepasmo: quae enim ante eum apparent, morbi germina sunt, & naturae triumphatae indicia. Sed ut recte tempus futurae crisis cognoscamus, primum futurus morbi vigor deprehensus essae debet.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 416","label":"416","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/416"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 419","label":"419","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/419","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/419"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}