{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 420","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 420","ref":"420","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/420","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/420","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/420.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"Ineunte enim acuto morbo victu tenui utendum: in augmento, tenuiore: in vigore, tenuissimo; ne natura tunc cum crisi operam dat, retrahatur à pepasmo & exclusione materiae morbificae ad pepsin, hoc est ad ciborum mitigationem. Ergo exploratus esse debet vigor morbi futurus: nam quo brevior fuerit morbus, eo tenuiore victu transigendum. Declinatio morbi est ultimum tempus, cum iam status vehementia deferbuit. Salutares cuncti morbi, quorum difficultas in materiae mitigatione haeret, universalia haec morbi tempora decurrunt: funesti vix statum attingunt; vel in eo opprimunt naruram. Ita integra aetas cuiusque morbi circumscribitur & designatur. Sed, ne erretis, sunt etiam particularia tempora cuiusque paroxysmi: exempli causa, tertiana intermittens suam periodum facit tertio quoque die; tunc enim paroxysmum praebet: adeo ut paroxysmus nihil aliud sit, quam deterius periodi tempus. Omnis autem crisis fit in paroxysmo; sive paribus, sive imparibus diebus moveantur morbi. Ille paroxysmus quatuor habet peculiaria tempora: principium, incrementum, vigorem, & declinationem. Principium tunc adest, cum frigore extrema occupantur. incrementum, ubi incalescit, sed nondum valide. vigor, ubi toto corpore funditur calor.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 419","label":"419","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/419","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/419"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 421","label":"421","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/421","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/421"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}