{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 47","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/47.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Ea tamen lege in spicietur hic corporis habitus, ut ne quid delinquant externa. nam si quis sub sole torrido aestate media versatus fuerit. pervertet ille notas quae à colore, duritie, atque mollitie ducuntur. nec more puellarum, vitam umbralitem sectetur, in otio versans; nam ita candidiorem cutem induet. Idem iudicium de aliis rebus non naturalibus esto. Deprehendetur temperatus habitus his notis Habitus color non albus, non ruber; cutis equidem ex corporis temperasemine fabricata fuit, unde & ideam semitus. nis gerit. semine igitur probe mitigato, candida cutis redditur. rubet autem ex sanguine, commercio hepatis recte elaborato; nam eo alitur. referi ergo colorem floridum ex commercio hepatis, eoque faciem suffundit. Vbi igitur purus sanguis cum candida cute iungitur, venustissimo splendescit colore 2. Temp. facies; pili sunt flavi. Sed dicet quis: Gale nus, nigricant modice hi, inquit. Respondeo: Paulus libro primo, capite sexagesimo, hoc ita explicat, magis flavent in pueritia quam nigricent, at magis in iuventute nigricant. adest optimus habitus carnis in qualitate & quantitate, omnia mediocria habet, non hispidus, non mollis, mediocriter Calidus. crispus. Habitus calore excellens, siccitate & humiditate mediocritatem attingente, colore rubet; tactu calet. adipis minus quam carnis habet. ob calore, venas habet amplas. hirsutus est. capillis nigris. Frigidi autem habitus corporis, tactufriget, facile frigus sentit; agre incalescit. capilli rufi. frigus valde excedit, curis plumbeo colore livescit. adeps est moderata. pilorum adest inopia, vel rari sunt & plani. Qui autem sicco sunt corporis habitu, illorum corpus siccum sentitur, durum, & gracile. Qui vero humido sunt habitu, illi carnosi magis sunt & molliores quam temperati.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 46","label":"LIB. II. DE TEMPERAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/46"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 48","label":"LIB. II. DE TEMPERAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/48"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}