{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 5","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/5.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Methodica, Methodica autem, secta omnium postrema enata fuit; ita originem duxit, ut narrat Plinius libri septimi trigesimo septimo, & vigesimi sexti tertio. Hanc secutus est Themison Laodicaeus Syrus: hic primus Methodicae sectae nomen dedit. Huius meminit Iuvenalis, ubi recenset senectutis mala. tot ei inesse ait, Quot aegros Themison Autumno occiderit uno. Hunc sequuti sunt Soranus Ephesius; cujus scripta, quae apud nos exstant, Coelius Aurelianus Latina fecit: Masaeus, AntipaPlin. 29. Lib. 1. ter, sed ante caeteros Thessalus Trallianus: Agathinus magnus, Archigenes, qui, ut refert Dion Cassius, Imperatori Adriano lethalem sub sinistra mamma locum indicans, in causa fuit, ut ipse se servo, in extremo hydropis morbo, necandum dederit. Placita seHae praecipuae sectae florumere. Placita earum ctarum. ita breviter accipe. Rationales, naturas rerum rimabantur, morborum causas investigabant. signis ad causarum inventionem utebantur. indicationibus ad curationem pergebant. Empirici causarum & naturarum investigationem reiiciebant. syndromas seu signorum concursus in dignoscendis morbis observabant. medicamentis utebantur. Fidem habebant experimentis aliorum. In incognitis morbis ad similia remedia & menbra transibant, quem ἐπιλογισμὸν appellabant: ut in morbis crurum, brachiorum remedia adhibebant, & deficiente mespilo, cotoneis vel sorbis utebantur. Methodici, signis contemptis, nec causis multum inspectis, in cunctis morbis duo perpetuo occurrere defendebant, ab ipsis coummunitates dicta, à quibus remedia possint evocari; laxum, & strictum. Praeterea in omnibus morbis ineuntibus inedia utebantur, quam Diatriton appellabant. quod & Aegyptios fecisse diximus Demum cyclos quosdam in nutriendo & medendo observabant: quorum hos metasyncriticos, quasi evocantes humores, illos resumptivos appellabant. Tandem floruere Arabes hac arte, sed sero.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 4","label":"LIBERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/4"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 6","label":"LIBERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/6"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}