{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 541","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 541","ref":"541","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/541","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/541","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/541.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"In eo morbo nota etiam; ex quibus in quae facta sit mutatio; & qui per se sunt, numiam facti, & num etiam iam fiant: & qui facti, num iam in habitu, vel non. Intexdum haec omitti poterunt, & dum de curatione agimus, adferenda. Tempus etiam morbi bene distinguatur: num scilicet decurrat per universale suum principium merbus, augmentum, vigorem, aut declinationem; & quamdiu iam illud tempus duraverit. Et num morbus periodis recrudescat: & quales sint recursus; longine an breves, acerbi an leves, & num ordinis expertes: quo modo, & quo tempore paroxysmi invadant, augeantur, urgeant, & cedant: & num simul vel seiunctim adoriantur, increscant vigeant, decedant. & quid fiat in omni paroxysmi parte: num frigeat horreat, rigeat, sudet, & quam diu haec perseverent. & num grave symptoma vigeat tempore paroxysmi, ut haemorrhagia, diarrhoea. & quo tempore paroxysmi haec invadant, & num toto paroxysmo. praeterea in quod excretum finiatur paroxysmus: numque ad merum intervallum se demittat. quid longius excurrat in paroxysmo; eiusne initium, augmentum, vigor, vel declinatio. Haec morbi indolem aperiunt. haec tamen omnia in cunctis non habent locum: tu vide ubi. Quin haec etiam interdum curationibus inseruntur dum de his agimus. Si interim ex his incidant dubia adhuc quadam de parte, prius non cogitata, hic repetantur: num scilicet totum corpus vel pars solum aegrotet. si pars, an ea princeps, vel ignobilis & numex idiopathia, protopathia, sympathia, & num deuteropathia aegra sit.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 540","label":"DECIMATERTIA INDICATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/540","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/540"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 542","label":"DECIMATERTIA INDICATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/542","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/542"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}