{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 551","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 551","ref":"551","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/551","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/551","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/551.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"Sed ubi lucida sunt omnia, absit auctoritas scriptorum, ratio, & usus. Qui hac iam dicta ratione nolit uti, is, eodem eventu, in primis ex symptomatis quaeret partem aegram, morbum, eiusque causam: mox opponat his contrarium remedium, ex lege & ductu primae Indicationis. deinde id remedium ordine ducat per omnes Indicationes, quae ut Limentini quidam dii eius qualitatem, quantitatem, utendi tempus & modum, ordinemque definient. Vbique absit fastus à consultore, & omnia ad salutem aegri conferantur. Nunquam aliena adferantur, nisi parce & magno cum iudicio, demonstrando illa ab hac consultatione non aliena esse. Difficiles quaestiones tenui digito, vel transitione delibabimus. vel in auditores, quid prolixius, culpam referemus; quorum studiis & votis hoc nos negare non potuisse affirmabimus. Si quis breviter velit consiliis operam dare, ita agat: Tria sunt quae maxime medicum perpendere decet: corpus aegramque partem, morbum, & causam morbi. Et ilico de natura aegri corporis agat. & si latet pars obsessa, perpende num eluceant notae propriae illius partis quae in suspicionem venit. Deinde morbum investiga, ciusque eiusque causas: & perpende symptomata.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 550","label":"TIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/550","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/550"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 552","label":"TIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/552","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/552"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}