{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 577","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 577","ref":"577","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/577","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/577","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/577.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Vtinam Galeni ille liber esse non desiisset, in quo fatetur se huius Timai medica examinasse! pulchre combinatam medicinam philosophiae spectaremus. Et ingenue Hippocratem nominat Plato, ut Galenus Platonem. at plurima in Aristotele, ex quibus sub tegmen texendae medicae telae Hippocraticae tendi non possit. Nihil non remedii cordi admoveas, cum caput laborat ex Aristotelis philosophia; qui tamen multa mutuatus est tacite ab Hippocrate. Fateor, exacta est Aristotelis, & serie certa constans disciplina; pressumque id ac nervosum succique plenum dicendi & docendi genus iam praelatum est Platoni: Latinobarbari argutiis assueti hoc effecere. Sed à Cicerone magnisque olim viris, Platonis philosophandi genus excellentius & genuinius, magisque legitimum habitum fuit: certe extricatum est, nec polydaedalis ambagibus tortuosum. Platonis scripta barbariem effugere semper: nefas fuisset, suadelam illam linguaque delicias melleas, illamque ambrosiam ori eius inhabitantem, inquinatam illis sordibus fuisse. Nec iam eius scripta alienis pedicis impedita: libere pedem ibi figas, facilique promotione veharis. Quod non sperandum in Peripatetica familia; ut in qua, non aliter ac in famulitio numeroso, eoque diversarum gentium, advenarum, convenarum, inquilinarum, barbarum, plus semper dissidii sit. hic, liberi omnes, patrimi, matrimi; os, lingua omnibus una. Plato nobis ergo affinis sit & familiaris. Aristoteli etiam vacabimus saepe cum vacabit, ut Galenus fecit. hic enim omnes ante se ordine, acumine ac certitudine superat. sed diu ventilari ac cribrari eius aurum à pulvere debet.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 576","label":"I. HEURNII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/576","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/576"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 578","label":"I. HEURNII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/578","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/578"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}