{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 584","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 584","ref":"584","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/584","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/584","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/584.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Quapropter in medicina non susque deque cuncti auctores sunt eligendi, sed probatissimi, & qui longis saeculorum aetatibus interire non potuere. Nullus pictor non malit Apellis, aut Parrhasii Zeuxisve vel Leucippi exemplar, quam quid huius avi. αἱ γὰρ ἀοιδαὶ εἰς οἔτος ἐξ ἔττος γλυκερώτεραι εἰεν ἀείδῶν Est enim tepus probatae doctrinae index; cunctorum quae vana nec magni sunt momenti, vastator. Plurimi hoc aevo magna auctoritate scribunt; verum tempus iudicium feret. num quid perpetuitate dignum gerant: profecto inter mille scriptores, vix unus saeculum agnoscit. Sint itaque vestri auctores doctorum manibus triti, & eorum applausu probati: ni enim probi fuissent, iam diu manibus excussi contabuissent. Veteres sane dexterius de rebus iudicarunt; quam nos ἀυτῶν απόχονοι, extrema fax & amurca mundi, ut à Platone in Philoeho bo dicitur. Vere dixit Basilius, πᾶν ἀρχαιὄτητε διαφίρον, ἀιδέσιμον. Si enim neotericis quis stare vellet, cum infiniti fere sine, & cuncti ex Hippocrate & Galeno hauriant, illud incommode illi eveniet, quod gregarii illi infinitum tempus postulant. cum interim duos hos brevi tempore perlegere ed by Gi vigiti gere possit. cumque vetustatem illam caeteri non trahant cinctam auctoritate, eo loco semper stabit hinc hausta doctrina, unde facile dimoveri possit. Longa temporum seGraeciries plurimos celebrat Graecos, quosdam La tinos, nonnullosque Arabas. Graeci medicinam pepererunt, diviteque supellectile locupletarunt, ac splendido ornatu nostrae artis famam toto terrarum orbe fuderunt. Quare nusquam minus violatam hanc reperiemus, quam apud suos parentes: hic patrima, & matrima. Hanc itaque ex materno gremio pudicam virginem vobis proferet divinus senex Hippocrates, & eius enarrator Galenus. Hippocrates verus medenHippocrates.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 583","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/583","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/583"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 585","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/585","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/585"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}