{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 586","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 586","ref":"586","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/586","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/586","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/586.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"cuius tanta fuit benignitas, ut nihil sciverit quod nos nescire voluerie: tanta autem solertia & sapientia, ut nemo post eum sciverit, quod ipse ignoraverit. In eo enim cuncta medicinae semina animadvertas: quae tamen in facienda medicina melius, quam ex commentariis ad cum scriptis animadvertes. Huius enarrator fidissimus est Galenus; qui scribitur à quibusdam vixisse annos centum & quadraginta. Hic cunctis philosophis & philologis utilis. loquitur ubique puro, eleganti, simplici, & numquam affectato sermone, non sine magna vocum & sententiarum supellectile: adeo, ut nulla satietate lectorem offendat; sed ubique progrediendi cupidum, rhetorico artificio demulceat; homo ad eloquentiam factus. In hoc praecepta quaedam philosophica rara & eximia, magisque illustria quam apud ullum alium scriptorem invenias. Nihil obtrudit lectori, quod non firmis rationibus demonstret, ac eius contrarium refutet. quin moralia habet perpulchra, affectibus moderandis. Ambitionem & avaritiam praecipue insectatur. & de qualibet re docte & eleganter disserit. Nullis non ad ingenii cultum eius lectio utilis. Sunt alii minoris gentis; Aretaeus, Aëtius, Paulus, Trallianus, Oribasius, Cassius; Dioscorides De materia medica, & eius Euporista, & ex recentioribus Actuarius, Damascenus, Theophilus De urinis, Philaretus Depulsibus, Simeon Sethi, Nonus. Animi causa inspicias etiam interdum Geoponicos, Hippiatros. Geoponica scripsit Dionysius Cassius Graece; Latine vero Cato, Columella, Palladius, Constantinus. Sextus scripsit medicinas ex Latini. animalibus. Latinos inter medicos primus est Cornelius Celsus: sed prudenter legendus; nam in multis Asclepiadem methodicum fectatur, ut fatetur ipse.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 585","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/585","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/585"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 587","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/587","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/587"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}