{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 588","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 588","ref":"588","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/588","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/588","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/588.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":153,"text":"Hi utiles sunt ex quibus excerpas remedia quaedam Graecis olim ignota: nam scribendi illorum ratio, cum sine demonstratione fluctuet, à doctis improbatur. quare his non inhaerendum. Vnum ex huius temporis scriptoribus his addo, doctissimum Fernelium: qui Arabum ductum non sine Graecorum demonstrationibus secutus fuit. Eius lectionem laudo, modo cum iam dictis auctoribus conferatur, locaque annotentur ex quibus suos rivulos traxerit: optima enim ex cunctis selegit. sed stare eius auctoritati non potis es, nisi ubi firma demonstratione sua stabilivit. Quare in antiquos suos fontes si refundi possit, sane limpidissimam firmamque scientiam pareret. Sed totus eo abduci nequit. ut qui sponte interdum declinat & abit. Quid tunc agas? litem dirimet antiquorum demonstratio, collata cum huius rationibus; & usus. hac si vicerint, excutiantur tiantur nova tanquam amentatae hastae: sin Fernelius quid melius, retineatur, & gratiae illi ascribantur, ut qui pomoeria medica auxerit. Sed gravis hic est auctor, nec in primo Medicinae limine ponendus: sed à Galeno hoc potius utendum.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 587","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/587","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/587"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 589","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/589","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/589"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}