{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 595","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 595","ref":"595","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/595","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/595","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/595.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"Aristoteles libro De memoria, ostendit ob varias causas illam labefactari: vel quia species rerum non suscipiuntur; vel quia non detinentur: utroque enim opus est. Propterea mollem & stabilem à Summo Deo substantiam obtinuit cerebrum, ut mollitie rerum characteres admitteret, utque eos stabilitate retineret. Inde est quod aiunt memoriam firmari calido & sicco temperamento: calor enim modestus mollit cerebri substantiam; & siccitas eam stabilem reddit: nam ex madido fluxoque cerebro, simulachra rerum effluunt. his querelis remediantur medicinae. Sed inter cuncta confert perpetua vitae sobrietas: nam crapula & ebrietas, ut ingenium hebetant, ita memoriam prorsus eluunt. Officit etiam tumultuaria diversorum voluminum lectio: ita in senibus multitudine rerum memoria extinguitur. Praeterea ordo in dis. orio. cendis rebus plurimum ad memoriam facit: imo Flato ordinem, memoriae animam appellat. Quare in auctorum lectione, semper de ordinis filo quod trahunt, solliciti sitis: cuncta enim quae ordinem habent, aμεημόνουτα sunt. Cum ad Galenum ventum est, eius scripta pedetentim, non saltuatim legantur: constanter, non fastidiose: ordine, non transsultorio modo.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 594","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/594","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/594"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 596","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/596","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/596"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}