{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 598","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 598","ref":"598","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/598","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/598","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/598.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"Ita est: sed ea pauca, quae non apud Graecos. At esto; sint ab illis instrumenta aucta; sed nan in cithara bene pulsandi ars est, quamvis sine ea non ludat citharoedus. Arabes ex Graecia colonias duxere: sed frustra quaeras apud hos, quod non apud Hippocratem & eius enarratorem Galenum invenias. Laudo supellectilem remediorum promptam paratamque; & utinam ut Daedalo sua, & Vulcano tripodes caeteraque animata omnia, iussa abessent: vel potius per se ipsa, quamprimum sui opus esse scirent, ad opus accurrerent, ac id (quod iam φλύαρία quorundam sibi persuadet) conficerent ultro, quod nos cum delectu. Delectu magis militum, quam innumeris copiis, & iis veteranis potius quam tironibus ingentia bella conficiuntur: Ita nos seligemus ex cunctis optima, & usu firmata; his stabimus. Veteres illi pictores nobilissimi, quatuor tantum coloribus tam eleganter pinxere. nec excludimus seram aetatem, quae coloribus quid adiecit. Ita veterana remedia extollimus, non relegamus nova, quae foelicia in opus: quin pomoeria agri medici lubenter proferemus. Commoditas hinc fiet maior: sed artem non variat instrumentum. Ars perpetuo possedit tantum roboris & venustatis, quantum satis cultui est. Hoc semper artis fuit, artis modum loco adhibuisse. Mutandorum remediorum nunquam meta erit: sed ni ars finem suum accipiat, desinet esse ars: nam perfecte facere promittit. sed illa habitum habet in intellectu, faciendarum cum ratione rerum.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 597","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/597","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/597"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 599","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/599","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/599"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}