{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 63","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 63","ref":"63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/63.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Hic vivisicus spiritus, ex elementis quidem, quae in semine erant, prognatus fuit, sed elaboratissimus: ut recte Avicenna scripserit, eum ad coelestium corporum naturam proxume accedere, huncque illustrem esse, aethereaeque lucis plenissimum, ac tenuissimum, quique omnem sensum subterfugiat. Talis enim esse debet, ut huc & illuc, qua & qua momento temporis diffundi possit, membraque pervadere celere quadam pernicitate. Quare Plato hunc spiritum ignem vocat: Hippocrates & Aristoteles spiritum esse dixerunt. Academici, ut Alexander in problematibus refert, dit hant, hunc spiritum vinculum esse immortalis nostrae mentis, & corporis, qui ea nectat atque coniungat. Disparia etenim sunt natura mens & corpus, quae sine idonei medii interiectu societatem inire nequeunt quaro à summo Deo condita mens, hac pura splendidaque veste induitur, ut nostri corporis incola fiat. Nam is spiritus, corpori animoque oppido quam familiaris est, unde iungit utrunque non enim corporis expers est omnino; nec crassa mole corporea fatigatur; sed facilis & paratus ad cuncta naturae munia exsequenda. Hic spiritus, ab ipso generationis ortu, cunctis inest: de quo Aristoteles pul- 2de genanimal. 1. chre prodidit, in corpore, spumosoque corpore spiritum, in spiritu naturam contineri, quae respondet elemento stellarum: quae facit ut foecunda sint animalia. Erit igitur Spiritus, Aethereum quod dam corpus, è purissima sanguinis parte elaboratum, & in aurae tenuissimae substantiam demutatum, primum animae organum ad functiones.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 62","label":"LYB. III. DE TEMPERAM. 6I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/62"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 64","label":"LYB. III. DE TEMPERAM. 6I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/64"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}