{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 65","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 65","ref":"65","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/65","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/65.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"Simul enim atque in utero materno foetus accepit formam, hic spiritus cunctis partibus inest, aliis alius, nec omnibus idem: qui tamen, pressus corporea mole, actu non vivit, nisi ab influente à solidis partibus spiritu excitetur. Quare illum calorem nativum vocabimus; eum autem spiritum. Haec ejus est generatio. Sed quaenam spirituum functio? cuique parti principipeculiaris spiritus est: quae ut nobilitate inter se differunt, ita & variis spiritibus ad sua munera utuntur. hinc sequitur, spiritus omnium actionum esse ministros. igitur ad vitam ac coctionem, ad nutritionem, sensum & motum spiritus aptissimi: nam his labefactatis, etiam cunctae hae operationos fatiscunt. spiritus enim vitae stabilimentum est, cum innato calido. Praeter innatum calidum fixum, tres statuunt medici spiritus, quos vagos vocant. unum naturalem, è iecore per venas in habitum corporis diffusum alterum vitalem, quem cor perpetuo per arterias evomit. tertium animalem, qui in cerebri ventriculis genitus, hinc ver nervos dimanans, partibus motum & sensum afflat. Tres itaque sunt principes partes; totidemque spiritus, virium illarum partium vehicula, quique è suis propriis fontibus profecti in omne corpus, id gubernant. Ex his conspicuum sit, vitalem atque naturalem spiritum, per totum corpus traiici atque diffundi; eoque allabi, ubi neque vena neque arteria est: etenim continuatione quadam caeteras pervadunt partes. At animalis spiritus, qui sensus & motus auctor est, nusquam potest officium suum facere, sine nervis aut nervorum silamentis & staminibus.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 64","label":"LYB. III. DE TEMPERAM. 6I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/64"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 66","label":"LYB. III. DE TEMPERAM. 6I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/66"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}