{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 7-2","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 7-2","ref":"7-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/7-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/7-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/7-2.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"Hac ratione omnes compositae intemperaturae examinanFrigidi dae veniunt. Cerebri autem sicci & frigidi & sicci cerebrihae notae erunt. sensus in iuventute accurati, qui postea marcescunt: accurati autem sunt propter calorem nativum qui tunc emicat: eadem ratione qua fugatur Epilepsia aetatis mutatione, ut scribit Hippocrates. quae circa caput celerius senescunt. unde Cato Censorius apud Plinium dicebat, invenilem senectam maturae mortis indicium esse. frigidum sentitur caput, & decolor apparet. oculorum venae delitescunt. excrementa inconstanter vacuantur; modo enim levissima habent capita; modo minima de causa fatigantur catarrhis. capilli in lucem editis vix enascuntur, ruffi. progressu aetatis si siccitas frigiditatem vicerit, calvescunt; si frigiditas, canescunt. laeduntur ab incursu rerum frigidarum. Frigidum & humidum cerebrum his Frigili & humidi notis exploratur. sensus sunt obtusi, & tarcerebri di. somnus altus. capillorum canities, non calvitium, catarrhis obnoxium est. CADe Pulmonum temperie, Oculorum, Cordis, lecoris, Genitalium, Ventriculi, & habitus corporis. JULMONIS temperies ita animadvertitur. siccus si sit, excrementis vacat. vocem claram efficit. si humidus fuerit. vocem edit raucam & obscuram: & qui humidos habent pulmones, quum vehementius loquuntur, aut acutius, impeditur expectoratio. Iam ad Cor veniendum esset, ni caelestis illa oculorum vis hic nos sisteret; quare horum temperiem dicamus.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 36","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/36"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 38","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/38"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}