{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 72","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/72.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":155,"text":"Hunc Spiritum animalem, vult Galenus primum esse animae instrumentum, proptereaque animalem dictum, quod solis animalibus insit, non plantis: nam, ut dicit Aristoteles, animal ob sensum primo tale est. quae enim sensum habent, non solum vivunt, sed & animalia sunt. Itaque naturalis spiritus, primus est in serie spirituum, qui aliis spiritibus se praebet alimentum. Naturalis itaque facultas est, quae ex lecore, venarum adminiculo, universo corpori alimentum praebet. haec Graecis dicitur θρεπτικη, hoc est altrix: vel ἐπιθυμητιnù, hoc est concupiscibilis seu appetitrix. hac ferimur in voluptates. Multiplex est harum facultatum differentia, ut patet ex Galeno De naturalibus facultatibus. hac ratione recte dividi possunt, ut aliae facultates naturales sint quibus administratur, allae quae ministrant. illae autem quibus administratur, sunt, prima naturae opera, ac veluti capita. Dividuntur in Procreatricem, (quae & Generatrix dicitur) in Nutricem, & Auctricem. Comprehendit Procreatrix Alteratricem, & Formatricem omnium membrorum. Etenim dicit Galenus primi Naturalium facultatum sexto, Rerum generatio, simplex naturae actio non est, sed ex alteratione & formatione composita.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 71","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/71"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 73","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/73"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}