{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nive dissertatio prima 9","citation":"Johann Andreas Planer, De nive dissertatio prima 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-andreas-planer/de-nive-dissertatio-prima/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-andreas-planer/de-nive-dissertatio-prima/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-andreas-planer/de-nive-dissertatio-prima/9.md","author":{"name":"Johann Andreas Planer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-andreas-planer"},"work":{"title":"De nive dissertatio prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-andreas-planer/de-nive-dissertatio-prima","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Secus enim non tàm ningeret, quàm plueret, ni particulae nubium conglobata constipataeque insuper congelarentur. Illud autem frigus Fab. T. III. efficit, nivis, ut Faber loquitur, parens. Hinc bruma utplu rimum nivalis est, sunt etiam quidam nivales venti, qui scilicet friTr. VI. L gidi sunt, & multum vaporem vebunt. Licet, quod ad ventos III. Pr. frigidos est, minùs salivam moveat, quàm, quod de frigore CXXI. habet; proptereà quod frigidam ventum haud secùs, quam ipsum frigus nives sequi, haud quaquam verò efficere, persvasissimum nobis habemus. Unum verò hoc addam de frigore, vel in media, vel in infima aëris regione dominari Hinc fit, ut nix modò in medio aëris interstitio, modò infra illud congeletur, saepeque numerò in altissimorum montium juga depluat, in terras autemnix decidat. Sicut contrà in excelsis saepe montibus ningit, cum in locis declivibus pluit. Ad ultimum neque illud dissimulandum videtur, quod loco frigoris, causam ejudem juxtà & omnis congelationis, sal nitri, hyemali praecipuè tempore in aëre & aquis dominans, causam nivis proximam faciant aliqui. Qui dum à nobis parùm dissident, nec nos vicissim habent summoperè renitentes. Caeterùm ne sola nivem natura procreare videretur, mirando naturam ausu ars imitari auHam. T. II. sa est. Aquam enim tubo vitreo conclusam si diu multumque agitaveris, innumerae emergent bullae, quae, gelido Tr. WV. aëri expositae, in veram nivem abeunt. Quod experimenAffect. tum ab Hamelio communicatum & ventum nubes agitanCorp. L. tem, & verô frigus in causis nivium numeranda esse satis C. V. de Congelatio- abundeque commonstrat. Item ejusdem aliud, quod haec ne, & novis verba absolvunt: qui aquam aestate conglaciant, nivem, vel glacirca glaci-ciem, cum nitro aut sale ammoniaco permiscent, ut salis calor cum em experi siccitate conjunctus frigidas nivis partes protrudat, quae subeuntes aquam lagenâ vitreâ conclusam sensim congelant. mentis. Id. ibid. §. XI. Nivem proinde haud gravatim intelligitur hunc in modum generari.","prev":{"citation":"De nive dissertatio prima 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-andreas-planer/de-nive-dissertatio-prima/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-andreas-planer/de-nive-dissertatio-prima/8"},"next":{"citation":"De nive dissertatio prima 10","label":"10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-andreas-planer/de-nive-dissertatio-prima/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-andreas-planer/de-nive-dissertatio-prima/10"},"credit":{"text":"Johann Andreas Planer (with Martinus Pelsöczi), De nive dissertatio prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nive_dissertatio_prima","quality":"ocr"}}