{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De motu musculorum 2","citation":"Johann Bernoulli, De motu musculorum 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-bernoulli/de-motu-musculorum/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-bernoulli/de-motu-musculorum/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-bernoulli/de-motu-musculorum/2.md","author":{"name":"Johann Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-bernoulli"},"work":{"title":"De motu musculorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-bernoulli/de-motu-musculorum","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"MOTU MUSCULORUM. PRAELOQUIUM. lu mecum pensitans quamnam corporis humani partem seligerem, cujus functiones quamoptimè ex legibus Mechanicis explicari possent, illam tandem quae apud Anatomicos sub musculi nomine venit dignissimam censui, cùm ob nobilitatem partis ipsius, tum ob evidentiam demonstrationum mathematicarum & quidem ex interiori Geometriâ petitarum, quibus tota quae de musculo habetur doctrina muniri potest; animus autem non est specialem hîc tradere musculorum descriptionem & anatomiam, hoc utique jam satis superque factum habemus à praestantissimis quibusvis Anatomicis qui hocce in seculo excelluerunt & etiamnum excellunt, nec si liberet angustae dissertationis spatium permitteret. Institutum nostrum est generalem adumbrare ideam structurae musculorum quantum nempe necessitas urget ad modum operandi & subsequentes inde motiones animales ritè explicandas; quâ in re Incomparabilis Viri Joh. Alphonsi Borelli vestigiis insistemus, amplectendo ejus hypothesin, quam tamen nimis oscitanter applicuisse ostendemus, quando suis machinulis vel vesiculis fibrarum muscularium figuram rhomboidalem attribuit; ubi simul apparebit, hancce figuram rectilineam prae aliis ipsis assignâsse tum facilitatis ergo, nimirum ut commodiori calculo relationes virium dilatantium ad resistentias supputaret, tum etiam quia justam & debitam figuram (quam circularem esse ex naturâ pressionis liquidorum demonstrabimus) & quae exinde emergunt vires distendentes non potuit non ignorare absque novo nostro calculo integralium dicto, qui tum temporis profundissimâ caligine adhucdum tectus latitabat, cujusque prima stamina magno Geometrae Leibnitio debemus.","prev":{"citation":"De motu musculorum 1","label":"1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-bernoulli/de-motu-musculorum/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-bernoulli/de-motu-musculorum/1"},"next":{"citation":"De motu musculorum 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-bernoulli/de-motu-musculorum/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-bernoulli/de-motu-musculorum/3"},"credit":{"text":"Johann Bernoulli, De motu musculorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_musculorum","quality":"ocr"}}