{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De maculis in sole observatis 28","citation":"Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/28.md","author":{"name":"Johann Fabricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius"},"work":{"title":"De maculis in sole observatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"Arbitror enim hanc naturae particulam ex illis esse, quae intellectus nostri infermitatem patefaciant, nosque provocent ad cautiores meditationes, quam vel imaginatio, aut callidior ratio è trivio persvaserit. Ego auidem malo hîc maturè tacere, quàm de his inconsideratè quicquam effutire: interim tamen non committamus, quinprivatis dubitationibus & considerationibus hanc naturae objectionem diluamus. Verùm si qvisquam, impetratâ à Sole loquendi veniâ, persvaserit ejus conversionem, mihi non repugnabit, neque aliis contraibit, quia id non tantùm non negent plurimi, sed etiam non temerè contradicendis id ass severent argumentis. Haec enim volutatio causa est motuum in caeteris, propter radios Solis in gyrum conversos, & lucem ubique fusam. Haec namque ut unum in novendis his inferioribus est principium & instrumentum Aristoteli: ita etiam in superioribus haud dubiè motùs causa est. Adeò enim verum est, quod Aristoteles in probl. ait: Sol pater & autor motuum est. Nihil autem dicimus hîc de motu terrae multiplici Pythagorae in vento, à Copernico revocato, & plurimis aliis credito, & defenso: quanquam potißima Mathematicorum pars terrae diurnam circumvolutionem unanimiter tribuit. Ego quidem si hîc perditurus sim salutem meam, obsecro ut erigant me ex diuturnâ rei ambiguitate penè desperantem: alioquin mihi metuo, ne rupto sacramento fiam transfuga ad diurni motus assertores.","prev":{"citation":"De maculis in sole observatis 27","label":"27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/27"},"next":{"citation":"De maculis in sole observatis 29","label":"29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/29"},"credit":{"text":"Johann Fabricius, De maculis in sole observatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_maculis_in_sole_observatis","quality":"ocr"}}