{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De maculis in sole observatis 40","citation":"Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/40.md","author":{"name":"Johann Fabricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius"},"work":{"title":"De maculis in sole observatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Evitare hanc vix possumus sententiam, sed non fine distinctione excusandam: species duplicem habent attributionem, dicuntur lucidae & visibiles: visibiles esse intenebris non possunt, neque lucidae luce sensibili: Species verò omnino non esse ex his, licet negatis, non sequitur: quippe illae umbrae sunt, quid enim mirum si umbras in umbris esse dicimus? Terrae enim totius umbra sempereducitur à luminis coelestis perenvi circumfluxu, cur & partium educi umbras negabimus? Non id forsansine lumine, sed sensibus imperceptibili: Quippe lumen corpus non est, solidis non impeditur, unde lumen omnia permeare, non illuminare poterit quia non omnia per spicua sunt: Quod si hòc argumentum inefficax tibisit, quaeso me edoceas, quomodo coelestium corporum vires subintrent intima terrae penetralia. Id si sine lumine facias, videberis manifestae veritati offundere tenebras: aërem enim si intrare dic: ego lumen quoque dicam ingredi: Cur enim luminis subtilitas interjectu terrem corporis impediatur solo aere suà corpulentia penetranis? Neque haec nova est opinio: audiamus Marsil. Ficinum in Plat. Soph. Umbrae quasi naturam aliquam habent ad res attinentem, per quam mutua quaedam possit fieri compassio: Proclus ait, solere magos miris modis afficere rerum imagines & umbras, hisque affectis res ipsas afficere: Et alibi inquit: Umbrae non solum sunt radiales & Spirituales imagines, quae duntaxat resultant ex lumine, sed ut Luc retius ait, quae sublato lumine procedunt, secumque materiam corporum trahunt & naturam. Non ergo videbor in naturae aut alicujus principia impegisse, si hanc dubitationem, uberiori tamen contemplationi reservandam, interim pro opinione teneam, quùm multa persvadeant hujus rei probabilitatem.","prev":{"citation":"De maculis in sole observatis 39","label":"DUBITATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/39"},"next":{"citation":"De maculis in sole observatis 41","label":"DUBITATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/41"},"credit":{"text":"Johann Fabricius, De maculis in sole observatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_maculis_in_sole_observatis","quality":"ocr"}}