{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Onomastica II 3","citation":"Johann Fischart, Onomastica II 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii/3.md","author":{"name":"Johann Fischart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fischart"},"work":{"title":"Onomastica II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii","urn":null},"verse":false,"words":151,"text":"Illi vero dum vocabula rerum non intelligunt: tantum ex lectione sua fructu percipiunt: quantum Semi progenies olim ex suis laboribus gloriae retulerunt. Duplex enim in philosopho rum libris est obscuritas: vna rerum, altera verborum. res quia magnae sunt, & diuinae, sub in uolucris docentur: vt nisi quis à Deo mentem illustratam habeat: eruere sensum nullo modo possit. Summa enim totius mundi arcana, secreta, & myste ria sapientiae doctores posteris tradiderunt: populumque rudem, imperitum, ingratumque, uti aequum erat, magnalia Dei, ne vilescerent aenigmatis celauerunt. Non enim decebat tanta mysteria communia fieri, quae sapientię tantum filijs destinata erant: quamobrem lingua etiam propria vocibusque singularib. vsi sunt: vnde altera, verborum scilicet, nata est obscuritas. Partim autem cum philosophi, tum etiam Paracelsus, ex varijs linguis voces suas desumserunt: partim à rerum similitudinibus mutuati sunt. Theophrastus ex Cabalistarum arte multa accepit: quaedam ex diuersis linguis, vt paragranum, paramirum, Carboanthos, & similia noua confinxit: non pauca à Chemistis ficta vsurpauit.","prev":{"citation":"Onomastica II 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii/2"},"next":{"citation":"Onomastica II 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii/4"},"credit":{"text":"Johann Fischart (with Michael Toxites), Onomastica II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}