{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica harmonica 103","citation":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 103","ref":"103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/103.md","author":{"name":"Johann Heinrich Alsted","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted"},"work":{"title":"Physica harmonica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"PERIPATETICA. Intellige τὸ non esse ἐλλειπτικῶς, seu στερητικῶς hoc sensu; definit esse id quod erat priùs. Nam nihil annihilatur, (etiam nec anima bestiae, quae num corporea, vel incorporea sit, ignoro.) Apud sapientes enim nihil perit. Vulgo tamen, quià desinit esse aliquid, corrumpi dicitur, ex. 6. s. 2. Hinc illud πολυθρύλλητον: Generatio unius est corruptio alterius, & contrà. Mutatio accidentalis est, quâ corpus naturale secundùm accidentia, quantitatem, qualitatem & locum mutatur. Motus quantitativus est vel accretio, vel diminutio. Accretio, (aliâs augmentatio) est motus ad majorem qualitatem in corpore naturali. Ejus theorema est: Augmentum non est motus localis, ut vult Cardanus: neque fit secundùm materiam, neque secundum formam, ut putat Alexandet: sed est mutatio magnitudinis, quae fit per extensionem: extensio autem per additionem, ex. 101. s. 15. Cùm sint genera quatuor mutationis, in substantiâ, quae dicitur generatio: in quantitate, quae est augmentum, sive accretio: in qualitate, quam vocamus alterationem, malè quidam commutationem: in loco, qui motus appellatur: videndum cujus haec sint. Cujus igitur sunt? Generatio cujus est? Formae, an materiae, an compositi? Materiam non generari, neque formam, sed compositum: multis è locis Aristotelis saepe dictum est à nobis. Sic reliquae tres mutationes neque materiae sunt, neque formae, sed compositi. Item cùm augmentum sit affectus quantitatis, neutiquam formae potest attribui augmentum. Nulla enim forma quantitas. Haec igitur esto sententia nostra: Augeri Caesarem, cum crescit adolescens: non autem vel materiam, vel animam Caesaris. Crescere verò sic. Alimentum transmutari in substantiam corporis materialem & formam suscipere: ut fiat ac sit pars corporis animati.","prev":{"citation":"Physica harmonica 102","label":"PHYSICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/102"},"next":{"citation":"Physica harmonica 104","label":"PHYSICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/104"},"credit":{"text":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica","quality":"ocr"}}