{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica harmonica 106","citation":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 106","ref":"106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/106.md","author":{"name":"Johann Heinrich Alsted","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted"},"work":{"title":"Physica harmonica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Quarta non erit statim generatio, sicut omnes vos ponitis: sed sic dicendum erit. Quarta mutatio pertinet ad substantiam, & est duplex Alia est, quando substantia quanta extenditur: quod crementum appellatur: alia, cùm unâ abolitâ, altera introducitur: quae est generatio. Differunt verò quia in cremento quae crescit, ea prae existit actu ante ipsum crementum. Illa, quae est generationis, non est actu, sed potentiâ, antè quàm introducatur, & sit actu. Item differunt. Quia forma, quae crescit, est eadem, quae erat: sed fit major aequivocè: & accipit denominationem à similitudine appositae quantitatis. Quae verò introducitur: neque etat antea, neque recipit denominationem ab ipso affectu, qui est species denominationis. Non enim dicitur generari, neque univocè, neque aequivocè, neque ullo modo: sicut in cremento forma aequivocè crescere dicebatur. In generatione verò non forma, sed compositum generatur. In omni enim alteratione, fit generatio accidentis. Et in omni augmento fit generatio quantitatis: unde crementum est univocè appellatum: & generatio substantiae: unde crementum ratione quantitatis dictum est. Motui epponitur quies: quae non est vera motus privatio, sed finis & habitus ad situm & Ubi perrinens. Quies enim nobilior: siquidem propter eam motus. Sanè motus est perfectio, non perfecti,","prev":{"citation":"Physica harmonica 105","label":"PHYSICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/105"},"next":{"citation":"Physica harmonica 107","label":"PERIPATETICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/107"},"credit":{"text":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica","quality":"ocr"}}