{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica harmonica 109","citation":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 109","ref":"109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/109.md","author":{"name":"Johann Heinrich Alsted","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted"},"work":{"title":"Physica harmonica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Ratum Ratum igitur & firmum manet, coelum constare ex materia, tum quia ubi qualitas est, & figura, necesse est, materiam subjectam esse: tum, quia coelum est ens mobile. Ens autem mobile est, quod ex materiâ & formâ constat. Igitur coelum à materia non est alienum. Caeterùm duplicem philosophi coelo inesse formam statuunt, aliam informantem, per quam coelum constituatur; alteram verò adsistentem, nimirum intelligentiam, quae motum creet & perpetuet. Sed hanc sententiam non amplectimur. Affectiones coeli sunt numero septem. I. Summa tenuitas & subtilitas, quae non est qualitas tactilis: quia summa est, exerc. 61. s. 36. Neque coelum videtur ipsum, transmittit enim radios superiores. Neque enim caeruleus, qui videtur, color ullus in coelo est: sed propter distantiam translucidi partes propter densitatem in rectâ lineâ, praebent speciem corporis condensati. Neque coelum est tactile. Nullâ enim praeditum qualitate, nullam potest in sensum efficere impressionem. Siquidem in eo neque color, neque asperitas, neque aliud quippiam tale inest. II. Magnitudo omnium corporum maxima. III. Immutabilitas. Coeli namque inferiores non afficiuntur affectibus siderum superiorum. Alteratentur enim, ac mutarentur, sicuti mutantur elementa. At eorum natura ab hoc maximè remota est. ex. 75. s. 9. IV. Figura rotunda. Coelum enim non habee dextrum aut sinistrum, ex. 67. Coelum dextrum aut finistrum habere nego. Quod mihi quatuor viis ac rationibus persuasum est. Prima est à non necessatio. Secunda à perfectione & simplicitate. Tertia respectu nostri. Quarta ex ipsius coeli naturâ. Quòd non sit necessarium, facile videre est. Non enim plantae dextrum habent, & sinistrum, neque secundùm respectum Solis.","prev":{"citation":"Physica harmonica 108","label":"PERIPATETICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/108"},"next":{"citation":"Physica harmonica 110","label":"PERIPATETICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/110"},"credit":{"text":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica","quality":"ocr"}}