{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica harmonica 111","citation":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 111","ref":"111","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/111","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/111.md","author":{"name":"Johann Heinrich Alsted","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted"},"work":{"title":"Physica harmonica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Praetereà eae plantae, quae sitae sunt sub aequatore, simili parique modo undequaque circumsolaribus radiis expositae sunt, aequaliterque insolantur. Altera via ducebat nos à perfectione & simplicitate. Nam dextium vel sinistrum habere, imperfectarum rerum est, coelum autem perfectissimum: cumque etiam sit corpus simplicissimum, quod neque superiorem habet partem, neque inferiorem, sicut à Platone declaratum est in Timaeo, neque anteriorem, neque posteriorem: ita neque dextro erit à seipso diversum, vel sinistro. Solem namque intuentibus id ita cognoscere par est. Verùm ne sic quidem rectè erit. Etenim qui trans aequinoctialem habitant, iis erit contraria dispositio. Quartus argumentorum modus instituebatur à naturâ coeli. Si dextrum & sinistrum in coelo esset, non verteretur coelum super polis aequaliter, tanquam rota super axe. Sed alteri innixum atque insistens polo, ita circumageretur, quemadmodum molae quaedam pistrinariae, ad perpendiculum axe posito. Atque ea esset sphaera recta: non illa, quam statuunt Astrologi. Hoc autem cùm est ridiculum, tum est absurdum. Non enim huic potiùs, quàm illi inniteretur. Aequiformes enim sunt. Postremò, cùm sit nulla coeli pars, in cujus locum non succedat altera: isque motus perpetuetur, atque partes, ipsae uniformes sint: non intelligo, quae coeli pars dextra, quae sinistra dici mereatur. Dextra eium sinistra fiet secundùm situm, & locum. Nam ex se nulla potest: ubi nulla diversitas, nulla differentia. Sed tamen dextrum & sinistrum in coelo est καθʼ ἡμάς. Objectio: Polus arcticus est coeli pars. Ergo in ejus locum succedet altera; quod falsum. Resp. Polus arcticus est notio secunda, ut artifices nôrunt. V.","prev":{"citation":"Physica harmonica 110","label":"PERIPATETICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/110"},"next":{"citation":"Physica harmonica 112","label":"PERIPATETICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/112"},"credit":{"text":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica","quality":"ocr"}}