{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica harmonica 15","citation":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/15.md","author":{"name":"Johann Heinrich Alsted","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted"},"work":{"title":"Physica harmonica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Si hoc, utique à Deo dependebit, adeoque est finitus, & per consequens non potest esse causa tantae machinae. Si istud, duo sunt infinita, duo prima: id quod implicat contradictionem. Est enim oppositum in apposito, si quis dicat, duo sunt prima principia, simpliciter prima. Si illud, Deus non foret Deus: quia dependens. Est enim contradictio, si quis dicat: Omnipotens est dependens. Iccirco creaturae sunt à Deo: qui quoniam est summa causa efficiens, etiam est summus finis, juxta regulam: Summa causa efficiens, & summus finis sunt res unae eademque Caeterùm solus Deus est causa efficiens mundi. Nam creatio est progressus à simpliciter nihilo ad aliquid: inter quae duo est infinitum spatium: quod non potest transire nisi vis omnipotens, quae solius est Dei. Sequuntur principia interna, quorum alia sunt communia, alia particularia. Principium internum commune est Natura, quae est principium motus & quietis, v.11. ubi Deus dicit, Germinet terra. Natura est ipsa θεου φανή. Ecce sapientissimus architectus indidit terrae hanc naturam, propagationis seu perminationis virturem. Natura itaque nihil est aliud, quàm organica ordinaria vis à Deo indita rebus creatis. Quòd ergo terra è gremio suo nobis fundit tot divitias, quòd herbae semen emittunt, quòd aliae arbores ex aliis pullulans, id totum manat ex isto Dei verbo.","prev":{"citation":"Physica harmonica 14","label":"MOSIAICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/14"},"next":{"citation":"Physica harmonica 16","label":"MOSIAICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/16"},"credit":{"text":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica","quality":"ocr"}}