{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica harmonica 191","citation":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 191","ref":"191","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/191","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/191.md","author":{"name":"Johann Heinrich Alsted","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted"},"work":{"title":"Physica harmonica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Bestiarum aliae sunt exangues, quae tamen habent aliquid sanguini analogum, ut apes: aliae sanguineae. 2. Aliae generantur univocè, ut equus: aliae aequivocè, ut scarabaeus. 3. Aliae sunt viviparae, ut equus: aliae oviparae, ut aves, pisces. Graeci vocant ζωοτόκα καὶ ὡοτόκα. Alias differentias vide apud Scaligerum. Huc inprimis pertinet admiranda illa bestiarum divisio exer. M62. s.1. Multas multis de causis habent animalia partitiones. Aformâ, unde sunt genera, & species. A materiâ, ut à partibus. Ab accidentibus, ut à moribus, à victu, ab usu, qui ad homines pertinet. Consequitur haec omnia cognitio locorum, quae cuique debentur. non enim pedes aëri aut alae terrae. Ergo generaliter primùm, deinde generatim dispones. Quaedam in terrâ degunt, & è terrâ vivunt, ut buffones. Quaedam à terrâ, non de terrâ, ut quae frugibus vescuntur. Quaedam ab aquâ, ut lutrae. Quaedam ex aëre, ut canis laevis, quaedam ab aëre, ut hirundines. Horum igitur (deduces sic) quaedam asu tantùm utuntur. Quaedam alis. Quaedalmembranis, quas in pedibus habent, ad natandum. Quaedam eodem nituntur instrumento in terrâ, & in aquam, ut hydri. Impulsu enim, & flexuosâ corpotis promotione terrae spatia superant, & aquas legunt.","prev":{"citation":"Physica harmonica 190","label":"PERIPATETICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/190"},"next":{"citation":"Physica harmonica 192","label":"PERIPATETICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/192"},"credit":{"text":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica","quality":"ocr"}}