{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica harmonica 192","citation":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 192","ref":"192","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/192","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/192.md","author":{"name":"Johann Heinrich Alsted","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted"},"work":{"title":"Physica harmonica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Aspice, quàm acutè, quàm breviter, quàm rotundè! Sequere. Eorum quae in aqua degunt, eâdem proportione, quaedam vivunt ex aquâ, ut apuae, & athennae. Quaedam ab aquâ, non ex aquâ, ut maxima pars piscium. Quaedam ex terrâ, ut mugil. Vescitur enim coeno. Quaedam à terrâ, non ex terrâ, ut Tiburo. Depascitur enim herbas, quae in orâ sunt maris, exerto ab aquis ore. Tum dicamus: Si verum est, quod de ostreis dicitur: etiam ab aëre vivunt aliqua. Ajunt enim, apertas, & hiantes accipere coeli rorem. Oportet igitur eas in sicco destitutas ab aestu recedente, ad eum modum observatas esse. Addamus & illud: Hotum quaedam ab aqueis non exire, ut Delphinos. Alia exire: partim pabuli gratiâ, ut caneros: partim conjugii, ut Muraenam: partim insolationis, ut Polvpum & Adonidem: partim in aërem, ubi fugiunt instantem hostem, ut hirundinem. Quae in aëre habitant, neque alibi, solo ex aëre vitam ducere, necesse est. Unam tantùm avem novimus, quae manucodiata dicitur. Ex his agnoscitur ciborum varietas. Coenum, oba, piscis, vermis, aliaeque carnium plurimae airentiae. Item modi, prout quaeque vel dentes, vel rostra habent, vel utroque carent. Ut alia mandodentata scilicet, veluti Scarus, qui & ruminat. Alia integrum vorant, vorant, ut Lucius. Alia suctu vivunt, ut Sturio. Quibusdam unum quippiam ex hisce cibus est. Quaedam sunt omnivora, ut Polypus. Exit enim etiam ad fructus arborum. Et exisse ad salsamentarias apothecas scriptum est. Acutiùs dividit exerc. 197. sect. 1. Animalium aliqua unico tantùm in elemento habitant, atque ex eo vivunt: igni Pyranusta, aëre Manucodiata, aquâ Apua, terrâ Bufo. Deinde hanc ipsam partitionem succingas illis portionibus, quas suprà memorabam.","prev":{"citation":"Physica harmonica 191","label":"PERIPATETICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/191"},"next":{"citation":"Physica harmonica 193","label":"PERIPATETICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/193"},"credit":{"text":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica","quality":"ocr"}}