{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica harmonica 2-6","citation":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 2-6","ref":"2-6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/2-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/2-6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/2-6.md","author":{"name":"Johann Heinrich Alsted","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted"},"work":{"title":"Physica harmonica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica","urn":null},"verse":false,"words":419,"text":"PERIPATETICA. perficies continuat corpus, videbitur esse corpus in superficie. Qui loquendi modus cùm receptus non sit: pro eo diceretur esse in loco, quia locus esset superficies. At à vacuo non dicetur contineri, quia nihil ab aequali continetur: nisi quomodo dicit Aristoteles in quarto Physicorum: locum esse locato aequale. Quamobrem hoc ab illo dicetur contineri, sicun dicimus à toto contineri partes; quibus tamen illud neutiquam majus est. Quanquam de loci ac locati aequalitate nonnihil dubitare licet. Nam si locus est ambiens superficies, major utique videtur esse. Ambiens enim corpus majus est eo, quod ambitur. Erit igitur hujus item superficie superficies illius major. Hoc eâ dissolvitur ratione: quòd superficies aliquâ superficie, ambiens ambita, quatenus superficies, neque major, neque minor erit. Simul enim sunt: atque eò, quòd sunt extrema, indivisibiles. Quamobrem ejus verba sunt haec: ἷσον ὅτι ἐν τῷ αὐτῷ ἔχατα τῶν ἀπτομένων. Periculosius in tertio problemate vicesimae quintae, & in quarto coeli. ubi ait: aëris & aquae ἐπίπιδον ἐν. In quo animus meus nunquam voluit acquiescere. Unum enim est, non duo: cujus omnium partium eadem est superficies: & è contrario. At aër & aqua, duo sunt, non unum: eaque contigua, non continuum. ex. 5. s. 3. V. Loci affectus est immobilitas. ex.s. s. 3. Objectio. At corporis ambientis superficies movejectio. At corporis ambientis superficies movetur. Aëre namque moto circumfusam corpori superficiem aliam atque aliam subinde evenire necesse est. Respon. ex Joan. Duns. 2. dist. secundi, quaest. 6. Licet ratio aëris & aquae sit alia succedens à praecedente, tamen est eadem praecedenti per aequivalentiam. è Scal. ex. d. Illud spatium nunquam movetur. Siquidem corpus ipsum in suo spatio, ac sanè eodem numero, semper est. VI. Locus proprius conservat locatum, non simpliciter, sed secundùm quid. Quantitatis enim nulla est ἐνέργεια. Itaque secundum quid res naturales appetunt evasionem è loco violento ad proprium & naturalem. ex. 5. s. 4. & 5. Non est verum, à loco servari corpora, sed à formâ. Locus enim duplex est. Proprium suumque cujusque corporis, uBI. Is verus locus est. Alter communis, sub quocunque ambitu corporis exterioris. Quot igitur corpora extra proprium sita locum non corrumpuntur? aut quot in suo corrumpuntur loco? Aër enim corrumpitur. Tota haec terrarum moles, quae suo dorso tum fustinet, tum alit animantium partem maximam, extra suum locum suâ formâ conservatur. Ille igitur locus proprius ad corporis conservationem esto formae coadminister. Communis hic nihil affert adjumenti: saepe etiam noxam parit. Terra ergo, quae hîc in communis rationis loco peregrina est, extra suum locum, cum, appetit locum suum. Non hîc igitur conservatio ejus est. Non enim appeteret hinc amotionem. Appeteret sanè, quod haberet.","prev":{"citation":"Physica harmonica 4-3","label":"Cap. 5. De quantitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/4-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/4-3"},"next":{"citation":"Physica harmonica 7-2","label":"PERIPATETICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/7-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/7-2"},"credit":{"text":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica","quality":"ocr"}}