{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica harmonica 273","citation":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 273","ref":"273","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/273","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/273.md","author":{"name":"Johann Heinrich Alsted","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted"},"work":{"title":"Physica harmonica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Lux ista dominatur in coelo, nox in sublunari orbe: quae sunt duae principes mundi partes. Coelum est primum illud mobile, à cujus motu rotae figlinae motum dependere scripsit Aristoteles. Quod olim insinuabant fabulae, quae Jovem patrem hominumque deorumque appellaverunt. In hoc corpore omnium maximo sunt stella, quae aliis lucem praebent. Harum aliae sunt fixae, aliae erratica. Fixas attingit Job, cùm ab Austri penetralibus creatoris virtutes asserit. Tales autem in coelo eâdem semper distantiâ visuntur mille viginti duae. Harum naturam exprimit Vesta, quae diis emigrantibus sola domi manere fingitur. Inter erraticas nobilissimae sunt, quae in Scripturâ vocantur luminaria: quibus caritate cedunt reliqua quinque planetarum corpora: quorum motum varium per deorum crebras ad convivia itationes olim significabant. A coelo & stellis regitur mundus sublunaris: in quo spectare oportet motum & mobilia. Motus species sunt variae, hoc ordine. Principiò est generatio, de quâ diximus paulò antè. Huic opponuntur, nutatio, corruptio, abolitio. Nutatio, est quâ minuitur naturae integritas. Hanc poëtae per ultimam aetatem mundi, ferream illam, delinearunt. Item per cineres Atho; in quibus si quid describas, non ampliùs, ut olim per annum inconfusum manet. Corruptio quidem ita naturam afficit, ut in aliud ipsa transeat. Haec est poëticus ille Cerberus, quem carnes defunctorum vorare credebant veteres. Haec est medium, per quod πάνσπερμία Anaxagorae perficitur: qui ex omnibus omnia fieri existimavit. Abolitio est quâ red tin nihilum status naturae. Haec est poëtarum Phlepethon, quo cuncta consumi vetustati persuadebatur. Deinde se offert accretio; cujus nobilissima species est nutritio, quâ alitur natura generati.","prev":{"citation":"Physica harmonica 3-10","label":"PERORATIO COMPENDII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/3-10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/3-10"},"next":{"citation":"Physica harmonica 274","label":"PERORATIO COMPENDII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/274"},"credit":{"text":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica","quality":"ocr"}}