{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica harmonica 4-3","citation":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 4-3","ref":"4-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/4-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/4-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/4-3.md","author":{"name":"Johann Heinrich Alsted","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted"},"work":{"title":"Physica harmonica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"Erit igitur vacuum, principium motus: quemadmodum privatio est principium generationis. Et sic acutè: Vacuum est privatio corporis subituri. Privatio est vacuitas formae introducendae. IV. Locus non est exterioris corporis ambiens superficies: sed id, quòd intra eam superficiem continetur. Est autem quodammodo ens, & quodammodo non ens. Est enim non ens, quia ens continetur ibi: & est ens, quia est aliquid alicujus: nempe cavum intra corpus. Quod autem locus non sit superficies corporis exterioris, acutiùs intuenti patet. Sic enim duobus in locis unum corpus esset. Namque superior Lunae superficies esset Mercurii locus: & alter ejusdem locus esset interior Veneris superficies. Hinc etiam sequitur tot argumentorum facilis ac perspicua solutio. Manifestum enim est, quemadmodum primum coelum est in loco. Est sanè in suo spacio, quod occupat. Ut sit haec loci vera definitio, non per superficiem. Quâ ex contemplatione magnopere erit philosopho laborandum, quibus dicendi modus statuere poterit, esse aliquid in loco. Erenim in quinto Metaphyfices declaratum est, ea, quae in aliquo dicuntur esse, reduci ad praedicamentum ἔχειν. Quare si superfi","prev":{"citation":"Physica harmonica 2-5","label":"Cap. 5. De quantitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/2-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/2-5"},"next":{"citation":"Physica harmonica 2-6","label":"PERIPATETICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/2-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/2-6"},"credit":{"text":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica","quality":"ocr"}}