{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica harmonica 76","citation":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 76","ref":"76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/76.md","author":{"name":"Johann Heinrich Alsted","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted"},"work":{"title":"Physica harmonica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"PHYSICA de causis evenit. ex. 359. s. 12. Aut enim quia res. de qua agitur, excedit suâ magnitudine: aut quia fugit suâ exiguitate. Iccirco DEUS propter immensitatem luce suâ obruit aciem humani intellectus. Materia prima tota, fugit mentis nostrae captum suâ obscuritate atque humilitate. Sed satis sit aliquid concipere, quod quanquam haut implet intellectum nostrum, non tamen eum vacuum relinquit. X. Materia non est continua: sed ejus partes contiguae. Ipsa vorò una unitate essentiae, at non una continuitate, sed multa secundùm partes. Si enim esset unum continuum, non esset generatio: quia non esset agens à patiente sejunctum. Materiam sequitur forma, quae est principium activum, cum materia constituens corpus naturale. Ejus theoremata sunt: I. Quicquid vivit. propter formam vivit. Forma illa, anima. ex. 101. s. 18. II. Multa forma actu sub unâ formâ contineri nequeunt. Sic enim esset formarum intensio, & ipsa quidditas gradus haberet. Non igitur unum ferent, nisi per accidens: & plura per se. Neque tale ens consistet unquam. Agent enim semper, quoad dissolvantur. Sanè actu sunt formae cum contrariis qualitatibus. ex. 16. sect 3. III. Dans 111. Dans formam, dat etiam ea, quae formam consequuntur. Motus igitur formam conseque* tur. ex. 7. IV Ultimae forma proximaque corporibus non agunt, nisi fota, adjutaque formis superioribus: illae verò porrò aliis, ad primam usque. Omnes enim formas ad unam formam referri, necelse est, exer. 251. è 12. Metaph. & 4. Puraphras. Averrois. V Eorma per materiam non variantur. Ridiculus ergo Cardanus, dum dicit: materiae varietas in causâm est, ut formae animalium. diversae generentur.","prev":{"citation":"Physica harmonica 75","label":"PHYSICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/75"},"next":{"citation":"Physica harmonica 77","label":"PHYSICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/77"},"credit":{"text":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica","quality":"ocr"}}